

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 11: Versus 22
Ariel Moab,id est leones, sicut in Regum dicitur, viros scilicet fortissimos in regno Moab tanquam leones.Interfecit leonem.Hebraeus hunc leonem Joab arbitratur, qui in domo Domini tenens cornua altaris occisus est. Altare enim cisterna dicitur, quia sicut aqua cisternae mundat, ita sanctuarium Dei hominum expiat peccata.[RAB.]Quem liber Regum, etc., usque ad et hastam quam non recte tenebat, extorsit.Tempore nivis.Qua potest gratia Christi, quae mundo resplenduit, et frigus charitatis, quo refrigescunt homines, significari. Banaias vero, quiaedificator Dominusinterpretatur, Christum significat, de quo dicitur:Aedificans Jerusalem Dominus,etc.[Psal., CXLVI.]Hic multa opera perpetravit, qui ait:Pater meus usque modo operatur, et ego operor[Joan. 5.]. Hic est de Cabseel, id est, de congregatione Domini, quia ad eum omnis sanctorum coetus pertinet qui descendens de coelis, et factus homo, leonem, id est diabolum qui infidelitatis suae frigore torpentem mundum possidebat, morte sua interficiens in infernum demersit. Hic Aegyptium, id est, Antichristum peccatis nigerrimum, id est quinque sensibus corporis abutentem ad scelera, per virgam crucis superans, propria reum nequitia virtute damnavit perpetua. In diebus nivis, quia per mortem peccatum expiavit. Unde:Lavabis me et super nivem dealbabor[Psal. 50.].